IV A 209

IV A 209 CICER. acad. prior. II 46, 142:
aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri [fr. 245 Usener p. 179] qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit.
CICER. acad. prior. II 24, 76:
quid Cyrenaei videntur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.
CICER. acad. prior. II 7, 20:
quid de tactu et eo quidem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur . . . . . ?