IV A 210

IV A 210 AUGUST. contr. Academ. III 11, 26:
illud dico, posse hominem, cum aliquid gustat, bona fide iurare se scire palato suo illud suave esse vel contra nec ulla calumnia Graeca ab ista scientia posse deduci. quis enim tam inpudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurrienti dicat: fortasse non gustas, sed hoc somnium est? numquidnam resisto? sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. quare illud, quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum et Epicureus vel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi.