I C 413

APUL. de deo Socrat. 14,150:
idcirco supersedebo inpraesentiarum in his rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. id potius praestiterit latine dissertare, varias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de presagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis. ibid. 17, 157-158: igitur mirum, si Socrates, vir adprime perfectus et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc deum suum cognovit et coluit, ac propterea eius custos - prope dicam Lar contubernio familiaris - cuncta et arcenda arcuit <et> praecavenda praecavit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clauderet, ibi divinatione consisteret? (158) multa sunt enim, multa, de quibus etiam sapientes viri ad hariolos et oracula cursitent. ibid. 20, 165 - 24, 178: at enim Socrates non vocem sibi sed 'vocem quampiam' dixit oblatam, quo additamento profecto intellegas non usitatam vocem nec humanam significari. quae si foret, frustra 'quaepiam', quin potius aut 'vox' aut certe 'cuiuspiam vox' diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix:
audire vocem visa sum modo militis.
qui vero vocem <quampiam> dicat audisse, (166) aut nescit, unde ea exorta sit, aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam insolitum et arcanum demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi [ac] divinitus editam tempestive † accidebat. quod equidem arbitror non modo auribus eum verum etiam oculis signa daemonis sui usurpasse. nam frequentius non [prae] vocem sed signum divinum sibi oblatum prae se ferebat. id signum potest et ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles Minervam. credo plerosque vestrum hoc, quod commodum dixi, cunctantius credere et inpendio mirari formam daemonis Socrati visitatam. (167) at enim † secundum Pythagoricos mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam vidisse daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. quod si cuivis potest evenire facultas contemplandi divinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati optingere, quem cuivis amplissimo numini sapientiae dignitas coaequarat? nihil est enim deo similius et gratius quam vir animo perfecte bonus, qui hominibus ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.
(21) quin potius nos quoque Socratis exemplo et commemoratione erigimur ac nos secundo studio philosophiae † pari similium numinum caventes permittimus? de quo quidem nescio qua ratione † dei rapimur. (168) et nihil aeque miror quam, cum omnes et cupiant optime vivere et sciant non alia re quam animo vivi nec fieri posse quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen animum suum non colant, at si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur; itidem si pugillare valde velis, brachia vegetanda sunt, (169) quibus pugillatur. similiter in omnibus ceteris membris sua cuique cura pro studio est. quo cum omnes facile perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est, admirari, cur non etiam animum suum ratione excolant. quae quidem ratio vivendi omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas quivis bonus vir sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine lab[or]e contempserit. nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat. (22) enimvero dic, sodes: 'nescio bene vivere, ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras vixerunt, nec pudet me nescire bene vivere'; (170) numquam hoc dicere audebis. sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae minime videri volunt nescire, discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et ignorantiam detrectant. igitur cotidiana eorum aera dispungas: invenias in rationibus multa prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis cultum, qui cultus non aliud quam philosophiae sacramentum est. plane quidem villas opipare extruunt et domos ditissime exornant et familias numerosissime conparant. (171) sed in istis omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum: nec iniuria. cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi, indocti incultique circumeunt. igitur illa spectes, in quae patrimonio sua profuderunt: amoenissima et extructissima et ornatissima deprehendas, villas aemulas urbium conditas, domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia, omnia ornata praeter ipsum dominum, qui solus Tantali vice in suis divitiis inops, egens, (172) pauper non quidem † fluentem illum fugitivum captat et fallacis undae sitim ***, sed verae beatitudinis, id est secundae vitae et prudentiae fortunatissimae, esurit et sitit. quippe non intellegit aeque divites spectari solere, ut equos, <quos> mercamur. (23) neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina inspicimus et ornatissimae cervicis divitias contemplamur, si ex auro et argento et gemmis monilia variegata dependent, (173) si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt. sed istis omnibus exuviis amolitis equum ipsum nudum et solum corpus eius et animum contemplamur, ut sit et ad speciem honestus et ad cursuram vegetus et ad vecturam validus: iam primum in corpore si sit
argutum caput, brevis alvus obesaque terga
luxuriatque toris animosum pectus honesti;
praeterea si duplex agitur per lumbos spina: (174) volo enim non modo perniciter verum etiam molliter pervehat. similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena aestimare, sed ipsum hominem penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem specta. aliena autem voco, quae parentes pepererunt et quae fortuna largita est. quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. haec enim cuncta, ut dico, aliena sunt. (175) † sate prothaonio gloria est, qui talis fuit, ut eius nepotem non puderet. igitur omnia similiter aliena numeres licebit. 'generosus est': parentes laudas. 'dives est': non credo fortunae. <nec> magis ista adnumero: 'validus est': aegritudine fatigabitur. 'pernix est': <st>abit in senectute. 'formonsus est': expecta paulisper et non erit. 'at enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus': tandem aliquando ipsum virum laudas. hoc enim nec a patre hereditarium est nec <a> casu pendulum nec a suffragio anniculum nec a corpore caducum nec ab aetate mutabile. haec omnia meus Socrates habuit et ideo cetera habere contempsit. (24) (176) quin igitur et tu ad studium sapientiae <acc>ingeris vel properas saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te volet nobilitare, aeque laudet, ut Accius Ulixen laudavit in Philocteta suo in eius tragoediae principio:
inclite, parva prodite patria,
nomine celebri claroque potens
(177) pectore, Achivis classibus auctor,
gravis Dardaniis gentibus ultor,
Laërtiade.
novissime patrem memorat, ceterum omnes laudes eius viri audisti. nihil inde nec Laërtes sibi nec Anticlia nec Arcisius vindicat: [nec] tota, ut vides, laudis huius propria Ulixi possessio est. nec aliud te in eodem Ulixe Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poëtico ritu Minervam nuncupavit. (178) igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit. quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est; Solis boves vidit, sed abstinuit; ad inferos demeavit et ascendit; eadem sapientia comite Scyllam praeternavigavit nec ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus est; Circae poculum hibit nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit nec accessit.
APUL. apol. 27:
verum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui providentiam mundi curiosius vestigant et impensius deos celebrant, eos vero vulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν.