I C 434

CICER. de inv. I 31, 51-3:
inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituta est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur; velut apud Socraticum Aeschinem demonstrat Socrates [... [VI A 70] ...]. hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam concessisset, necessario adprobare deberet.
VICTORIN in rhet. I 31 p. 241, 16-19:
Socrates, inquit, in disputationibus suis inductione frequenter utebatur, propterea, inquit, quod optimum ducebat, ut non a se rebus prolatis, sed confessionibus suis adversarius vinceretur. cf. ibid. I 35 p. 244, 24-28: nam quemadmodum, inquit, superius argumentationis genus, id est inductionis, Socrates maxime et omnes Socratici tractaverunt, ita hoc genus argumentationis, id est ratiocinatio quinquepertita, ab Aristotele et Theophrasto vel Peripateticis frequentatum atque tractatum est. cf. IULIUS VICTOR rhet. 9 p. 410, 2-5.