I C 435

I C 435 M. C. FRONTO epist. ad M. Caes. III 16, 2:
quidnam igitur tibi videtur princeps ille sapientiae simul atque eloquentiae Socrates? huic enim primo ac notissimo testimonium apud te denuntiavi: eone usus genere dicendi, in quo nihil est oblicum, nihil interdum dissimulatum? quibus ille modis Protagoram et Polum et Thrasymachum et sophistas ceteros versare atque inretire solitus? quando autem aperta arte congressus est? quando non ex insidiis adortus? quo ex homine nata inversa oratio videtur, quam Graece εἰρωνείαν appellant? Alcibiaden vero ceterosque adulescentis genere aut forma aut opibus feroces quo pacto appellare atque adfari solebat? per iurgium an per πολιτίαν? exprobrando acriter quae delinquerent an leniter arguendo? neque deerat Socrati profecto gravitas aut vis, quantum cynicus Diogenes volgo saeviebat; sed vidit profecto ingenia partim hominum ac praecipue adulescentium facilius comi atque adfabili oratione leniri quam acri violentaque superari. itaque non vineis neque arietibus errores adulescentium expugnabat, sed cuniculis subruebat, neque umquam ab eo auditores discessere lacerati sed non numquam lacessiti.