I C 438

CICER. Brut. 85, 292:
tum Atticus: aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui. nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. tu vero, inquam, Tite. tum ille: ego, inquit, ironiam illam, quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. est enim et minime inepti hominis eiusdem etiam faceti, cum de sapienta et disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgian ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. decet hoc nescio quomodo illum, nec Epicuro [fr. 231 Usener p. 173], qui id reprehendit, assentior.
CICER. de orat. II 67, 270:
sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socraten opinor in hac εἰρωνείᾳ dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse.