I C 447

I C 447 CICER. acad. post. I 12, 43-5:
tum Varro: Tuae sunt nunc partes, inquit, qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere, quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus, satisne ista sit iusta defectio. tum ego: Cum Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum [7] rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes paene veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae, et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus est institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, denique omnia tenebris circumfusa esse [dixerunt]. itaque Arcesilas negabat esse quidquam, quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset.
CICER. acad. prior. II 23, 74:
Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. et ab his aiebas removendum Socraten et Platonem. cur? an de ullis certius possum dicere? vixisse cum iis equidem videor; ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit, quin Socrati nihil sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se nihil se scire, nihil amplius. cf. ibid. II 5, 14 et 39, 123. cf. PLUTARCH. adv. Colot. 26 p. 1121 F - 1122 A.