I C 469

GELL. noct. att. XIV 3, 5-6:
praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere, quod Xenophon in libris, quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent "hoc autem" inquiunt "Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates physica et musica et geometrica disserit."