HTML: http://ancientsource.daphnet.iliesi.cnr.it/texts/Socratics/I-C,478
RDF: http://ancientsource.daphnet.iliesi.cnr.it/texts/Socratics/I-C,478.rdf
C 478
CICER. de orat. I 47, 204:
nam ut Socraten illum solitum
[2] aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si quis satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent esse se quam bonos viros, iis reliquam facilem esse doctrinam: sic ego intellego, etc.