C 478

CICER. de orat. I 47, 204:
nam ut Socraten illum solitum [2] aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si quis satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent esse se quam bonos viros, iis reliquam facilem esse doctrinam: sic ego intellego, etc.