V B 480

V B 480 GELL. noct. att. XVIII 13, 7-8:
libet autem dicere, quam [2] facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumelian propositum remuneratus sit. nam cum ita rogasset dialecticus: "quod ego sum, id tu non es?" et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: "homo autem ego sum" cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus ita conclusisset: "homo igitur tu non es", "hoc quidem" inquit Diogenes "falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe".