V B 515

V B 515 CICER. de fin. III 20, 68:
cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi forte casus [3] inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo. [4] [= CHRYSIPPI fr. 645 S.V.F. III p. 163].
CICER. de offic. I 35, 128:
nec vero audiendi sunt cynici aut si qui fuerunt stoici paene cynici qui reprehendunt et irrident, quod ea, quae re turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus, illa autem, quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. latrocinari, fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur non obscene; liber dare operam re honestum est, nomine obscenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur.
CICER. de offic. I 41, 148:
cynicorum vero ratio tota est eicienda; est enim inimica verecundiae; sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.