V B 525

V B 525 AUGUST. de civ. Dei XIV 20:
hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non viderunt, proferentes contra humanam verecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in vico aut platea qualibet coniugalem concubitum devitare. vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque valuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes adfectarent. unde et illum vel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium qui sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi voluptatem. ibi enim philosophi non erubescebant videri se velle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. et nunc videmus adhuc esse philosophos Cynicos. cf. contr. Academ. III 8, 17; III 19, 42. [AUGUST.] serm. XX 2: quarto quoque in loco cynomyia, ed ist musca canina, inducitur, quae cynicorum sectae merito comparatur, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. cf. ibid., XX 3.
ORIGEN. in Exod. homil. IV 6:
quarto quoque in loco cynomyiam cynicorum sectae comparaverim, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et libidinem summum praedicant bonum.