I C 537

I C 537 SENEC. ad Lucil. epist. VIII 2 [ = LXXI] 7
Socrates, qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere" inquit "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. quisquis volet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. si vis" inquit "beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis."