I C 539

I C 539 SENEC. ad Lucil. epist. XVII-XVIII 104, 27-8:
si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi [4] domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. quibus ille domi exercitus, sive uxorem eius moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores †sivere† aut in bello fuit aut in tirannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. (28) viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici [10] erant. novissime dammatio est sub gravissimis nominibus impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. post haec carcer et venenum. haec usque eo animum Socratis non moverant ut ne vultum quidem moverint. <o> illam mirabilem laudem et singularem! usque ad estremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit; aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.